monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 64, 12
Tertium genus est vestimenti, quod illi appellant ABANET, nos cingulum vel balteum, vel zonam possumus dicere. Babylonii novo vocabulo HEMIAN vocant. Diversa vocabula ponimus, ne quis erret in nomine. Hoc cingulum in similitudinem pellis colubri, qua exuit senectutem: sic in rotundum textum est, ut marsupium longius putes. Textum est autem subtegmine cocci, purpurae, hiacynthi, et stamine byssino, ob decorem et fortitudinem: atque ita polymita arte distinctum, ut diversos flores ac gemmas artificis manu non textas, sed additas arbitreris. Lineam tunicam, de qua supradiximus, inter umbilicum et pectus hoc stringunt balteo, qui quatuor digitorum habens latitudinem, et ex una parte ad crura dependens, cum ad sacrificia cursu, et expeditione opus est, in laevum humerum retorquetur.